Papers of the Winthrop Family, Volume 3
1632-10-19
Emanuel
Plinius secundus a Gratiano cordato suo amico vehementi nee minus potenti desiderio adamatus, perditum ilium diem sensisse2 fertur, quo gratulandi, redamandique officio haud perfunctus fuerat, praeclarum sané amoris nee non adfectus ardentissimi exemplum omnium amicorum imitatione prosequendum. at vae mihi infaelici non est nostrae faelicitatis tarn quotidiani amoris, gratitudinisque (vtcunque cum Plinio tibi (amice dignissime) plus debeo) in apricum proferre. interiecta quippe loci distantia obstat, occurrit, impedit. At quid si quotidianum exhibendo amorem succumbo opportunitati? hoc mihi in solatium quotidianum referendo promptissimo non succumbo 90animo. Caput enim hoc meum tango et testor neminem esse, me vno, tui amantiorem (parcas quaeso nimia si vsus sum familiaritate) neminem deuotiorem, nihil quoque tua consuetudine mihi contigisse gratius, nihil tua (me-minisse dolet) discessione fuisse grauius. O quam libentius3 possem (lachrimosi instar turturis) fletus gemitusque effundere, sed me comprimo. Leuius fit patientia quicquid corrigere est nefas: Magni beneficii loco duxi quod ad me literas dare non dedignatus es. Deo Opt: Max: maximae habentur gratiae qui se clementem adeo et benignum vobis ostendit. Non equidem invideo sed vt tua totiusque coloniae vestrae faelicitas conduplicetur indies obnixé peto: Patri tuo dignissimo matrique amantissimae quam potes officiocissime ex me salutem dicito. Me etiam vxori sororibus caeterisque nostris amicis, nominatim Mro. Dudleio jun: commendatum diligentissimé curato: Te tandem alijs mihi negotijs incumbentibus valere jubeo. Tuae faelicitatis salutisque desideratissimus
Magister Caly te amoris titulo salutatum habet.
W. 1. 96.
The word in the original manuscript is “sentisse,” or possibly “sentiisse.”
This reading for this word, which is obscurely interlined, is doubtful.