Papers of the Winthrop Family, Volume 1
1627-11
Quamprimum (Frater charissime) velis remisq; e patriâ properabas, vndiquaq; formidavi, ne Telemacho salvo nunquam visendus Ulisses: quamprimum autem illa ista Fortunae infortunia (Ingrata novitas!) accidere audivi, ingenti laborabam timore, ne, quoniam Omne capax movit urna nomen, te quasi inmaturum pomum infaustâ manu cecidisse. Quamprimum vero te vela vertisse in meliora, et in patriam iterum redijsse audivi, risum (ut aiunt) Syracusium immittere valuissem; imo tantopere gauvisus sum vt verbis non potui gaudium nec exprimere, nec recitare; imo tanto sum impletus gaudio, vt lineam non possum producere ampliorem. Gaudeo te bene valentem audire, quod in hesterno die ad aures perveniebat meas, et huius mei gaudij hanc brevem epistolam mitto vt testimonium. Vale. Tuus vt suus,