Ad curiam Baronis tentam v.to die Maii Anno Regine Elizabethe xxxij° compertum fuit per homagium quod Elizabeth Lacye vidua obiit etc. Et quia nullus venit etc. preceptum est sesire tenementum in manus Domini, etc.
Ad curiam Baronis tentam xxvij° Die Septembris Anno Regine Elizabethe xxxviij° compertum est per Homagium quod Elizabeth Lacy obiit etc. Etquod 141Elizabeth et Agnes fuerunt filie et Coheredes Thome Simondes etc. Et ad eandem Curiam predicta Elizabeth ad medietatem tenementi admissa fuit, ac in eadem Curia prefata Elizabeth et Jacobus Ailwarde maritus eius sursumreddiderunt etc. ad opus et vsum Willelmi Hubbart senioris et heredum suorum.
Ac etiam ad eandem Curiam compertum fuit quod Willelmus Hubbarde iunior filius predicte Agnetis Hubbarde (modo mortue) est proximus heres prefate Agnetis, et etatis xxj annorum. Et quia non venit ad petendum alteram medietatem tenementi predicti; preceptum est etc.
Ad curiam Baronis tentam tertio die Octobris Anno Regni Regine Elizabethe xlj°. Compertum fuit per Homagium quod Willelmus Hubbarde senior et Willelmus Hubbard iunior sursumreddiderunt extra Curiam per manus Philippi Goslin, et Johannis Carter, vnum tenementum Custumarium et iiij Croftas terre ad opus prefati Philippi heredum et assignatorum suorum etc.
Quere if this surrender be good, because Philip Gostlin tooke it him selfe and Carter neuer presented it. 73