A website from the Massachusetts Historical Society; founded 1791.

Papers of the Winthrop Family, Volume 1

Grant of Groton Manor, 15441
Henry VIII Winthrop, Adam (1498-1562)

1544-01-29

Pro Adam Wynthroppe de concessione sibi et heredibus.

Rex Omnibus ad quos etcetera salutem Sciatis quod nos pro summa quadringentarum octo librarum octodecim solidorum et trium denariorum|legalis monete Anglie ad manus Thesaurarii nostri Curie nostre Augmentacionum reuencionum Corone nostre per dilectum nobis Adam Wynthroppe soluta de qua quidem summa fatemur nos plenarie esse satisfactos et contentatos Eundemque Adam heredes et executores suos inde acquietatos per presentes de gratia nostra speciali ac ex certa sciencia et mero motu nostris dedimus et concessimus ac per presentes damus et concedimus prefato Ade Wynthroppe totum illud manerium nostrum de Groton in Comitatu nostro Suffolcie cum suis iuribus membris et pertinentibus vniuersis nuper monasterio de Bury Sancti Edmundi in eodem Comitatu dudum spectans et pertinens ac parcellam possessionum et reuencionum eiusdem nuper monasterii dudum existens ac etiam omnia et singula mesuagia molendina domos edificia terras tenementa prata pascuas pasturas redditus reuersiones seruicia red­8ditus oneris redditus siccos ac redditus super quibuscumque dimissionibus seu concessionibus reseruatos annuitates annuales redditus firmas feodi firmas aquas piscarias et piscaciones boscos subboscos iampna bruerias moras communas vias vacua funda Curias letas Curie proficua visus franci plegii ac omnia que ad visum franci plegii pertinent seu imposterum spectare possint aut debent natiuos et villanos cum eorum sequelis feodos militum wardas maritagia escaetas releuia herietta mercata tolneta custumas liberas warrennas bona et catalla wauiata extrahuras proficua commoditates emolumenta et hereditamenta nostra quecumque cum eorum pertinentibus vniuersis iacentibus siue existentibus in Groton Boxford et Edwardston in dicto Comitatu nostro Suffolciie ac alibi vbicumque in eodem Comitatu dicto manerio quoquo modo spectantibus siue pertinentibus aut vt membra pars vel parcella eiusdem manerii antehac habitis cognitis acceptatis vsitatis reputatis dimissis seu locatis existentibus Ac eciam aduocacionem donacionem presentacionem liberam disposicionem et ius patrionatus Rectorie ecclesie de Groton predicto dicto nuper monasterio dudum spectantes et pertinentes Ac eciam reuersionem et reuersiones predicti manerii et ceterorum premissorum cum eorum pertinentibus vniversis Ac totum illum annuum redditum viginti vnius librarum sex solidorum et octo denariorum super dimissione predicti manerii annuatim reseruatum Ac omnes et singulos alios redditus reuenciones et cetera annualia proficua quecumque super premissis aut aliqua inde parcella reseruatos Necnon totum illum boscum nostrum cum pertinentibus vocatum Growton Wood continentem per estimacionem triginta septem acras iacentem crescentem et existentem in parochia de Groton predicta in dicto Comitatu nostro Suffolcie ac dicto nuper monasterio dudum spectantem et pertinentem Ac etiam totum illum boscum nostrum cum pertinentibus vocatum Howewood continentem per estimacionem quatuor acras iacentem crescentem et existentem in eadem parochia ac eidem nuper monasterio dudum spectantem et pertinentem Ac omnes et singulos alios boscos subboscos et arbores nostros quoscumque de in vel super premissis aut aliqua inde parcella crescentes siue existentes Ac totam terram fundum et solum eorundem boscorum et eorum cuiuslibet Adeo plene et integre ac in tam amplis modo et forma prout vltimus Abbas dicti nuper Monasterii de Bury aut aliquis vel aliqui predecessorum in iure nuper monasterii illius aliquo tempore ante dissolucionem siue sursum redditionem eiusdem nuper monasterii vel antequam nuper monas­terium illud ad manus nostras deuenit predicta manerium mesuagia terras tenementa aduocacionem ac cetera premissa aut aliquam inde parcellam habuit tenuit vel gauisus fuit habuerunt tenuerunt vel gauisi fuerunt seu habere tenere vel gaudere debuit 8

[PWF01fd3]
9aut debuerunt Et adeo plene et integre ac in tam amplis modo et forma prout ea omnia et singula ad manus nostras ratione vel pretextu dissolucionis siue sursum reddicionis dicti nuper monasterii aut ratione vel pretextu alicuius Carte doni concessionis vel sursum redditionis per dictum nuper Abbatem et nuper Conuentum dicti nuper monasterii sub sigillo suo conuentuali nobis inde confectae aut ratione vel pretextu alicuius actus parliamenti vel aliter quocumque modo deuenerunt seu deuenire debuerunt ac in manibus nostris iam existunt seu existere debent vel deberent Que quidem manerium mesuagia terre tenementa ac cetera premissa cum suis pertinentibus extenduntur ad clarum annuum valorem viginti vnius librarum et viginti denariorum decima inde non deducta Habendum tenendum et gaudendum predicta manerium mesuagia terras tenementa prata pascuas pasturas redditus reuersiones seruicia boscos subboscos Curias letas Curie proficua visus franci plegii aduocacionem ac cetera omnia et singula premissa cum eorum pertinentibus vniuersis prefato Ade Wynthroppe heredibus et assignatis suis imperpetuum Tenendum de nobis heredibus et successoribus nostris in capite per seruicium vicesime partis vnius feodi militis Ac reddendum inde annuatim nobis heredibus et successoribus nostris quadraginta duos solidos et duos denarios legalis monete Anglie ad dictam Curiam nostram Augmentacionum reuencionum Corone nostre ad festum Sancti Michaelis Archangeli singulis annis soluende nomine decime partis premissorum pro omnibus redditibus seruiciis et demandis quibuscumque proinde nobis heredibus vel successoribus nostris quoquo modo reddendis soluendis seu faciendis Et vlterius volumus pro consideracione predicta ac ex certa scientia et mero motu nostris pro nobis heredibus et successoribus nostris per presentes concedimus prefato Ade Wynthroppe heredibus et assignatis suis quod idem Adam heredes et assignati sui habebunt tenebunt et gaudebunt ac habere tenere et gaudere valeant et possint infra predictum manerium mesuagia terras tenementa ac cetera omnia et singula premissa et infra quamlibet inde parcellam tot talia tanta eadem huiusmodi consimilia curias letas visus franci plegii ac omnia que ad visus franci plegii pertinent seu imposterum spectare possint aut debent fines amerciamenta assisam et assaiam panis vini et seruicie bona et catalla wauiata extrahuras liberas warrennas ac omnia que ad liberam Warrennam pertinent iura proficua commoditates priuilegia libertates iurisdictiones emolumenta et hereditamenta quecumque quot quanta qualia et que dictus nuper Abbas et nuper Conuentus dicti nuper Monasterii aut aliquis vel aliqui predecessorum suorum in iure nuper Monasterii illius aliquo tempore ante dissolucionem siue sursum reddicionem eiusdem nuper Monasterii vel antequam nuper monas­10terium illud ad manus nostras deuenit habuit tenuit vel gauisus fuit habuerunt tenuerunt vel gauisi fuerunt seu habere tenere vel gaudere debuit aut debuerunt in predicto manerio mesuagiis terris tenementis et ceteris premissis aut in aliqua inde parcella ratione vel pretextu alicuius Carte doni concessionis vel confirmacionis aut aliquarum litterarum patentium per nos seu per aliquem progenitorum nostrorum prefatis nuper Abbati et Conuentui dicti nuper Monasterii aut alicui siue aliquibus predecessorum suorum quocumque modo factarum vel concessarum aut ratione vel pretextu alicuius prescriptionis vsus seu consuetudinis vel aliter quocumque modo Et vlterius volumus pro consideracione predicta ac ex certa sciencia et mero motu nostris pro nobis heredibus et successoribus nostris per presentes concedimus prefatis Ade Wynthroppe heredibus et assignatis suis quod nos heredes et successores nostri imperpetuum annuatim et de tempore in tempus acquietabimus exonerabimus et indempnes conseruabimus tam eundem Adam Wynthroppe heredes et assignatos suos quam predicta manerium mesuagia terras tenementa ac cetera omnia et singula premissa cum eorum pertinentibus vniuersis versus nos heredes et successores nostros et versus quascumque alias personas et aliam personam quamcumque de omnibus et omnimodis corrodiis redditibus feodis annuitatibus et denariorum summis quibuscumque de predictis manerio mesuagiis terris tenementis et ceteris premissis seu de aliqua inde parcella quoquo modo exeuntibus seu soluendis vel superinde oneratis seu onerandis preterquam de redditu et seruicio nobis per presentes superius reseruatis et de decem solidis annuatim allocatis firmario ibidem Volentes insuper et per presentes firmiter iniungendo precipientes tam Cancellario et Consilio nostro dicte Curie nostre Augmentacionum reuencionum Corone nostre pro tempore existentibus heredum et successorum nostrorum quam omnibus et singulis Receptoribus Auditoribus et aliis Officiariis et ministris nostris quibuscumque heredum et successorum nostrorum quod ipsi et eorum quilibet super solam demonstracionem harum litterarum nostrarum patencium aut super Irrotulamentum earundem absque aliquo alio breui seu Warranto a nobis heredibus vel successoribus nostris quoquo modo impetrando obtinendo seu prosequendo super solucionem dicti annui redditus nobis per presentes superius reseruati plenam integram debitamque allocacionem defalcacionem deductionem et exoneracionem manifestam prefato Ade Wynthroppe heredibus et assignatis suis de omnibus et omnimodo huiusmodi corrodiis redditibus feodis annuitatibus et denariorum summis quibuscumque de premissis vt prefertur exeuntibus seu soluendis vel superinde oneratis seu onerandis (exceptis preexceptis) facient et fieri causabunt Et hee littere nostre patentes aut Irrotulamentum 11earundem erunt annuatim et de tempore in tempus tam dicto Cancellario et Consilio nostro dicte Curie nostre Augmentacionum reuencionum Corone nostre pro tempore existenti heredum et successorum nostrorum quam omnibus et singulis predictis Receptoribus Auditoribus et aliis Officiariis et Ministris nostris quibuscumque heredum et successorum nostrorum et eorum cuilibet sufficiens warrantum et exoneracio in hac parte Damus vlterius pro consideracione predicta ac ex certa sciencia et mero motu nostris per presentes concedimus prefato Ade Wynthroppe omnia et omnimodo exitus redditus reuenciones et proficua predictorum manerii mesuagiorum terrarum tenementorum et ceterorum omnium et singulorum premissorum cum eorum pertinentibus vniuersis a festo Annunciacionis beate Marie Virginis vltimo preterito hucusque prouenientes siue crescentes Habendum eidem Ade ex dono nostro absque compoto seu aliquo alio proinde nobis heredibus vel successoribus nostris quoquo modo reddendo soluendo seu faciendo Ac eciam volumus pro consideracione predicta ac ex certa sciencia et mero motu nostris per presentes prefato Ade Wynthroppe quod habeat et habebit has litteras nostras patentes sub magno sigillo nostro Anglie debito modo factas et sigillatas Absque fine seu feodo magno vel paruo nobis in hanaperio nostro seu alibi ad vsum nostrum quoquo modo reddendo soluendo seu faciendo Eo quod expressa mencio etcetera In cuius rei etcetera Teste Rege apud Westmonasterium XXIX die Januarii

per breuem de priuato sigillo et de dato etcetera.
1.

Patent Roll, 35 Hen. VIII, part 14, m. 5; Muskett, 15–16 (in part). In Domesday Book, II (1783), 359 b, the manor of Groton is thus described: “Grotenam tempore regis Edwardi ten. Sanctus Edmundus pro manerio I. car. et dim. terrae. Semper VIII. vill. et v. bord. Semper I. car. in dominio. Semper II. car. hominum et I. acr. prati. Silua X. porc. Molendinum hiemale. Semper I. runc. et VI. an. et XVI. por. et XXX. oves. et II. liberi homines de dim. car. terrae et pot. dare et vendere terram suam. VI. bord. Semper I. car. et I. acr. prati. Tunc valet XXX. sol. et modo XL. Habet in long. VII. quarent, et IIII. in lat. In eadem XII. liberi homines et habent I. car. et illa val. XX. sol. Hi omnes pot. dare et vendere terram suam tempore regis Edwardi r. Sanctus Edmundus habet socam, commendationem, et servitium. VII. d. de gelto. Sed alii ibi tenent.”

In a return of 1316 Boxford cum Grotene was possessed by the Abbey of St. Edmund, and in 1402 the entry read: “Abbas Sancti Edmundi tenet maneria de Melforde, Cokefield, et Grotene de domino rege in puram et perpetuam elemosinam.” Dugdale, Monasticon Anglicanum (1846), III. 146. When the monasteries were dissolved all which had not lands above £200 a year were given to the Crown by 27 Hen. VIII, ch. 28. Statutes of the Realm, III. 575–578. Four years later all manors, lands, etc., belonging to any of the religious bodies dissolved, or thereafter by any means to be dissolved, were assured to the King’s highness by 31 Hen. VIII, ch. 13. Ibid., 733–739.