A website from the Massachusetts Historical Society; founded 1791.

Papers of the Winthrop Family, Volume 4

Johannes Tanckmarus to John Winthrop, Jr.1
Tanckmarus, Johannes Winthrop, John, Jr.

1643-03-27

Clarissimo Viro, Domino Johanni Winstropio, Amico meo singulariter dilecto
Clarissime Domine, Amice singulariter dilegte,

Unde tam diutinum silentium tuum? nam per tot menses nil quicquam literarum â Te vidi. Superstitem adhuc te esse spero; cur taceas haut scio. Rogo ah ut gratissimis tuis literis me quamprimum bees, condictique memineris. Doleo res Anglicanas ita turbatas; te verò in iis pace tamen et salute frui confido. Ego quidem adhuc cum meis valeo; sed nimis, scholastico nimirum munere, distractus: unde nimis me sublevatum velim. Vale dulcissime Amice et illico rescribe. Tuae Claritati amantissimus

Joh. Tancmarus Hamburgi 27 Martii, vet. stili, Anno 1643

Uxor mea amicè mecum salutat. Spero priores meas epistolas Te accepisse.

1.

W. 19. 47.