A website from the Massachusetts Historical Society; founded 1791.

Papers of the Winthrop Family, Volume 1

Forth Winthrop to John Winthrop, Jr.1
Winthrop, Forth Winthrop, John, Jr.

1628

To his very lovinge Brother, Mr. John Winthrop, at Mr. Fones, at the Sine of the three Faunes, in the old Bailiffe, give theise, London.
1628

Foelicem Superi tibi concessere salutem, Et talem posthac det deus ipse tibi.

Fratres nos sumus, (Frater Amantissime) et tamen (quod mirum videatur) diversis Matribus2, diversa terrâ educti, educati, atque exinde forte fortunâ evenit nos ex diversâ disciplinâ diversos mores, diversum inquam vitae genus imbibere, et retinere: Ego enim Can: Almae Matris alumnus, si forte eius nomen mereor, tanto amore, tanta cupiditate, et tam ingenti affectione divina eius tecta, et aedificia, sacrosancta Musarum praecepta, et illustres doctrinae fontes prosequor, et admiror, vt ibi inter divinas Philosophorum sedes, naturae secreta, natura in tacito quae tenet ipsa sinu, scrutari, et effodere, Philosophiae Labyrintha enucleare, et obscuras sacrarum literarum fontes, vt Astrologus stellarum motus, vt Agricola terrarum herbas, vt Oedipus Aenigmatum nodos, vt infans matris mammillas, (neque inde mirares me post omnes istos infantem ponere: omnes enim cum ad scientiam Theologiae perveniunt, licet non solum ϕιλοσοϕι sic, verum etiam vere 393σοϕι in caeteris omnibus habeantur, infantes sunt, Tyrones, et insipientes, atque cum omnia fecerunt hoc tantum sciunt, se nihil scire.) imbibere decrevi, et inceptis meis, studiisque Deo favente adipisci. vbi tamen longius peregrinationis iter, quam tu, suscipio, inter libros tamen est, vbi brevi temporis spatio ad Constantinopolem, imo ad Indos sicco pede liceat mihi navigare, nec per insulas redire infortunatas, nisi irato genio polus ingenii mei Arcticus nubulis absconderetur, adeo vt navis meae inventionis contra scopulos barbari sollosysmi naufragium faceret, vt Hispanus nescio quis in nonnulla Historiâ, qui post longam peregrinationis explicationem insolenti regnandi desiderio contra inbellem Prissianum3 bellum gerebat, et furioso verborum gladio caput ejus vulnerabat: nec mirum. Omnes enim Hispani tanto imperandi feruntur desiderio, vt nullus totius terrarum orbis angulus suarum virium relictus est imperitus.

Sed tamen amisso quaeramus seria ludo.4

Hic status, atque haec est rerum fortuna mearum: Tu autem in aliena terra nutritus relictâ patria incognitas gentes, moresque ignotos videndi, spectandi, cognoscendi laboras desiderio, atque i pede fausto, tecum deus inter maris scopulos sit dux, ad quem, tanquam ad asylum, et sacram vestrae salutis anchoram, confuge, vt confidas, confide vt salutem ab omnibus periculis vos omnes habeatis: ad cuius benedictionem, conservationem, et providentiam propter omnem foelicitatem mitto, et committo, idque propter Jesum Christum servatorem nostrum, qui est via, vita, et veritas omnibus sibi confugientibus. Vale, vt bene valeas cura: Tuus vsque ad mortem.

Forth Winthrop: