A website from the Massachusetts Historical Society; founded 1791.

Papers of the Winthrop Family, Volume 4

Extract from St. Thomas Aquinas 1
Thomas Aquinas

Iuditium nihil aliud est, quam quaedam diffinitio vel determinatio eius quod iustum est: fit autem aliquid Iustum dupliciter: vel ex natura rei, quod dicitur Ius naturale: vel ex quodam condicto inter homines quod dicitur Ius positivum. Leges autem scribuntur, ad vtriusque Iuris declarationem: aliter, tamen et aliter: nam Legis scriptura, Ius quidem naturale continet, sed non instituit: non enim habet Robur ex Lege, sed ex natura: Ius autem positivum, scripturam Legis et continet, et instituit; dans ei Autoritatis Robur: Ideo necesse est, vt Iuditium fiat, secundum Legis scripturam: alioquin iuditium deficeret, vel a sueto naturali, vel a iusto positivo.

Lex scripta, sicut non dat Robur Iuri naturali, ita nec potest eius Robur minuere, auferre: quia nec voluntas hominis potest immutare naturam: Ideo si scriptura Legis contineat aliquid contra Ius naturale, iniusta est, nec habet vim obligandi: Ibi enim Ius positivum locum habet, vbi, quantum ad Ius naturale, nihil differt, vtrum sic vel aliter fiat, et ideo nec tales scripturae Leges dicuntur, sed potius Legis corruptiones, et ideo secundum eas non est Iudicandum.

In legibus recte positis, in aliquibus tamen Casibus possunt deficere, ita vt si secundum eas iudicaretur, essent contra Ius naturale: Et ideo in talibus, non est secundum literam Legis Iudicandum sed recurrendum ad aequitatem, 483quam intendit Legislator: vnde Iurisperitus dicit: Nulla ratio Iuris, aut aequitatis benignitas patitur, vt quae salubriter, pro utilitate hominum introducuntur, ea nos duriore interpretatione contra ipsorum Commodum producamus ad seueritatem: et in talibus etiam Legislator aliter Iudicavit et si considerasset, Lege determinasset. Tho: Aquinas.

1.

In the arrangement of the several sheets of the original manuscript which was made by Robert C. Winthrop, Sr., when he had them mounted and bound, this extract from St. Thomas Aquinas (Summa Theologica, treatise on justice) is placed immediately following the Discourse.